Weather Watch

Weather Watch

Pibi poscit opus. Castalis ante osculos, bifidumque cacumen oberrat, Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt. Concitaquq arcano fervent mihi pectora motu, Et furor, et sonitus me sacer intus agit. Delius ipse venit. Iam mihi mens liquidi raptatur in ardua caeli, Perque vagas nubes corpore liber eo. Perque umbras, perque antra feror, penetralia vatum; Et mihi fana patent interiora Deum,. Intuiturque animus toto quic agatur Olympo, Nec fugiunt oculos Tartara caeca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore? Quid parit haec rabies, quid sacer iste furor? Veris, io! rediere vices; celebremus honores Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Iam sol, Aethiopas fugiens Tithoniaque arva.

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacae, Horrida cum tenebris exulat illa suis. Iamque Lycaonius plaustrum caeleste Boötes Non longa sequirtur fessus ut ante via, Nunc etiam solitas circum Iovis atria toto Excubias agitant sidera rara polo. Nam dolus et caedes, et vis cum nocte recessit, Neve Giganteum Dii timuere scelus. Forte aliquies scopuli recubans in vertice pastor, Roscida cum primo sole rubescit humus, “Hac,” ait, “hac certe caruisti nocte puella, Phoebe, tua, celeres quae retineret equos.” Laeta suas repetit silvas, pharetramque resumit Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas, Et tenues ponens, radios gaudere videtur Officium fieri tam penetralia vatum breve fratris ope. “Desere,” Phoebus aid, “thalamos, Aurora seniles; Quid iuvat effoeto procubuisse toro? Te manet.

featured-image

%d bloggers like this: